monumenta.ch > Beda Venerabilis > 60 > 9 > sectio 21 > sectio 695 > sectio 616 > sectio 319 > sectio 600 > 5
Beda, De Ratione Computi, CAP. IV - De nocte. <<<     >>> CAP. VI - De mensibus.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. V - De hebdomada et septem planetis.

1 Interrog. Unde dicta est hebdomada? - Resp. Hebdomada a septenario numero nomen accepit. Quia et Romani septimanam a septem diebus appellant. Manus enim apud veteres, dies a puritate dicitur.
2 Interrog. Quomodo a populo Dei computabatur? - Resp. Antiquitus a populo Dei ita computabatur: prima sabbati, vel una sabbati, sive sabbatorum; secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, vel sabbato. Non quia omnes sabbatorum, hoc est requietionum dies esse non potuerint, sed quia a requietionum die quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima vel secunda, vel tertia, sive caeterae suo quaeque censerentur ex ordine.
3 Interrog. Quomodo computabant gentiles hebdomadam? - Resp. Verum gentiles cum observationem a populo Israel hebdomadis ediscerent: Primam videlicet Soli, secundam Lunae, tertiam Marti, quartam Mercurio, quintam Iovi, sextam Veneri, septimam Saturno dicantes. Eisdem monstris suos dies quibus et errantia sidera consecrantes, tametsi diverso ordine computantes.
4 Interrog. Quid se ex his habere aestimantes? - Resp. Aestimabant enim se a sole spiritum habere, a luna corpus, a Marte fervorem, a Mercurio sapientiam et verbum, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem.
5 Interrog. Rogo ut iuxta aestimationem tuam effectum earum mihi edisseras. - Resp. Puto quod sol in medio planetarum positus, totum mundum spiritus instar calefacere et quasi vivificare videtur, Ecclesiaste attestante qui ait: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Luna autem per humorum ministerium incrementum corporibus suggerit cunctis.
6 Martis stella, ut puta soli proxima, colore simul et natura est fervens. Mercurius perpetuo circa solem discurrendo, quasi exhausta sapientiae luce radiari putabatur. Iupiter frigore Saturni et ardore Martis hinc inde temperatur. Venus luminis venustate quam ex solis vicinitate percipit, suo cernentes allicit aspectu.
7 Saturnus eo tardior caeteris planetis, quo et superior incedit.
8 Interrog. Quot annis vel diebus uniuscuiusque cursus impleri videtur? - Resp. Saturnus triginta annis signiferum implet, inde Iupiter duodecim annis. Tertius Mars duobus annis. Quartus sol trecentis quinquaginta quinque et quadrante infra solem, Venusque et Lucifer et Vesper trecentorum et septem diebus, a sole nunquam absistens partibus sex et quadraginta, longius proximum illi Mercurii sidus novem diebus ociore ambitu, modo ante solis ortum, modo post eius occasum splendens, nunquam ab eo viginti duabus partibus remotior.
9 Novissima luna viginti septem diebus, et quatuor horis signiferum conficit.
10 Interrog. Quare ante dixisti tum et diverso ordine computantes? - Resp. Quia haec erat stultitia gentilium, falsa ratiocinatione subnixa, qui quasi iure primam diem soli, quia maximum est luminare, secundam lunae, quia secundum luminare se consectari putabant. De inordinata alternatione a tertia dici primam a sole stellam, quartae primam a luna, quintae secundam a sole, sextae secundam a luna, septimae tertiam a sole praeponebant.
11 Interrog. Hebdomada apud Graecos et Romanos quomodo peragitur? - Resp. Septem dierum cursu.
12 Interrog. Apud Hebraeos quomodo? - Resp. Septem annorum cursu peragitur. Declarat autem hoc Daniel de septuaginta hebdomadibus.
13 Interrog. Quot feriis constat hebdomada? - Resp. Septem scilicet.
14 Interrog. Feria unde dicta est? - Resp. Feria a fando dicta, quasi feria, eo quod in creatione mundi, Deus Fiat dixit per singulos dies.
15 Interrog. Quis primus ferias habere edocuit? - Resp. Sylvester papa clerum ferias habere instituit, cui Deo soli vacanti nunquam militiam vel negotiationem liceat exercere mundanam, dicente Psalmographo, Vacate et videte quod ego sum. Et prima quidem die, quia et lux in principio facta est, et Christi resurrectio celebrata, Dominicam nuncupavit.
16 Quod illi nomen primis Ecclesiae temporibus fuisse inditum, testatur Ioannes, qui dicit in Apocalypsi: Fui in spiritu in die Dominico. Deinde secundam feriam, tertiam et quartam et quintam et sextam de suo denectens. Sabbatum ex vetere Scriptura retinuit, nihil veritus grammaticorum ferulas, qui sicut Kalendas, Nonas et Idus, ita etiam et ferias plurali tantum numero proferendas esse decurrunt.
Beda Venerabilis HOME



Beda, De Ratione Computi, CAP. IV - De nocte. <<<     >>> CAP. VI - De mensibus.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 60 > 9 > sectio 21 > sectio 695 > sectio 616 > sectio 319 > sectio 600 > 5